Lösungssätze


(1) Ita fit, ut omnino nemo esse possit beatus (Tusc. 2,16).

(2) Labor est functio quaedam vel animi vel corporis (hier muss das Deutsche den Gen. subi. durch einen Präpositionalausdruck wiedergeben) gravioris operis et muneris (Tusc. 2,35).

(3) Cuiusvis hominis est errare, nullius nisi insipientis in errore perseverare (@Phil. 12,5).

(4) Druides Graecis utuntur litteris; id mihi instituisse videntur, quod nolint eos, qui discunt, litteris confisos minus memoriae studere, quod fere plerisque accidit ut praesidio litterarum diligentiam in perdiscendo ac memoriam remittant (Gall. 6,14,4).

(5) Milites Albae constiterunt, in urbe opportuna (Phil. 4,6).

(6) Hominem impudentissimum nuper habuimus in civitate et, quod inter omnes constat nisi inter eos, qui ipsi insaniunt, longe insanissimum omnis memoriae (cf. S. Rosc. 33).

(7) Optimus quisque maxime posteritati servit (Tusc. 1,35).

(8) Argumenta plus quam testes valent (rep. 1,59).

(9) Milites amplius horis quattuor fortissime pugnabant (Gall. 4,37,3).

(10) Multi alacres exspectant (inv. 1,102).

(11) Omnes immemorem beneficii oderunt (off. 2,63).

(12) De insidiis celare te noluit (Deiot. 18).

(13) Est apud Platonem Socrates, cum esset in custodia publica, dicens Critoni sibi post tertium diem esse moriendum (div. 1,52).

(14) Cn. Pompeius est omnium gentium, omnium saceulorum facile princeps (p. red. in sen. 5).

(15) Invidetur commodis hominum (de orat. 2,207).

(16) Ordiamur ab eo, quod primum posui (fin. 5,27).

(17) Alacris exsultat improbitas in victoria (Att. 1,16,7).

(18) Epaminondas quaesivit, salvusne esset clipeus; cum salvum esse flentes sui respondissent, rogavit, essentne fusi hostes (@fin. 2,97).

(19) Cum quaepiam (Antecedens iterativum) cohors impetum fecerat, hostes velocissime refugiebant (@Gall. 5,35,1).

(20) Illi dimicare non ausi turpiter se in castra receperunt (Gall. 7,20,6).

(21) Si Fabio laudi datum esset, quod pingeret, etiam apud Romanos multi Polycleti et Parrhasii fuissent (Tusc. 1,4).

laudi dare steht wie laudare nach § 542,2 regelmäßig mit quod: Si Fabio laudi datum esset (Irrealis der Vergangenheit, vgl. § 559,4), quod pingeret (Modusattraktion, vgl. § 456), etiam (steigernd i. S. v. sogar , daher nicht quoque, vgl. § 431) apud Romanos multi Polycleti et Parrhasii (genereller Plural, vgl. § 8,6) fuissent.

(22) Furti damnatus est (Flacc. 43).

(23) Huic legioni maxime confidebat (Gall. 1,40,15).

(24) Illi pictores non sunt usi plus (oder pluribus) quam quattuor coloribus (@Brut. 70).

(25) Effluit voluptas corporis et prima quaeque avolat (@fin. 2,106).

(26) Consul ego nuper defendi C. Pisonem; qui, quia consul fortis fuerat, incolumis est rei publicae conservatus (Flacc. 98).