Weitere Stellen und Bemerkungen


aggredi1

Hostes impeditos nostri in flumine aggressi magnum eorum numerum occiderunt (Gall. 2,10,2).
Equites imprudentes atque inopinantes hostes aggrediuntur (civ. 2,38,4).


aggredi2

Audit haec etiam Verres et primo illo suo leniore artificio Heraclium aggredi conatur, ut eum roget inspicienda, quae non reddat (Verr. II 2,36).


aggredi3 ('anfangen, beginnen')

In omnibus autem negotiis priusquam aggrediaris, adhibenda est praeparatio diligens (off. 1,73).


aggredi3 (ad rem, ad rem faciendam)

Maximam autem partem ad iniuriam faciendam aggrediuntur, ut adipiscantur ea, quae concupiverunt (off. 1,24).


aggredi3 (mit Infinitiv)

Eodem quo venerat die post horam nonam oppidum altissimis moenibus oppugnare aggressus ante solis occasum expugnavit (civ. 3,80,7).


convenire1 (ad signa)

Simul ab C. Pompeio proconsule petit, quoniam ipse ad urbem cum imperio rei publicae causa remaneret, quos ex Cisalpina Gallia consul sacramento rogavisset, ad signa convenire et ad se proficisci iuberet (Gall. 6,1,2).


convenire1 (in disciplinam)

Tantis excitati praemiis et sua sponte multi in disciplinam conveniunt et a parentibus propinquisque mittuntur (Gall. 6,14,2).